Gaudeamus Igitur
Gaudeamus igitur,
Juvenes dum sumus,
Post jucundam juventutem
Post molestam senectutem
Nos habebit humus.
Ubi sunt, qui ante nos
In mundo fuere,
Vadite ad superos,
Transite ad inferos,
Ubi jam fuere.
Vita nostra brevis est,
Brevi finietur,
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter,
Nemini parcetur.
Vivat Academia,
Vivant Professores,
Vivat membrum quodlibet,
Vivant membra quælibet,
Semper sint in flore!
Vivant omnes virgines
Faciles, formosæ
Vivant et mulieres,
Teneræ, amabiles,
Bonæ, laboriosæ!
Vivat et respublica,
Et qui illam regit,
Vivat nostra civitas,
Mecænatum caritas,
Quæ nos hic protegit.
Pereat tristitia,
Pereant osores,
Pereat diabolus,
Patriæ maledictus
Atque irrisores.